monumenta.ch > Hieronymus > 107
Hieronymus, Epistulae, 4, 106. AD SUNNIAM ET FRETELAM. <<<     >>> 108. AD EUSTOCHIUM VIRGINEM.

107. AD LAETAM. SHOW APPARATUS

1  Apostolus Paulus scribens ad Corinthios, et rudem Christi Ecclesiam sacris instituens disciplinis, inter caetera mandata hoc quoque posuit, dicens: Si qua mulier habet virum infidelem: et hic consentit habitare cum ea, non dimittat virum suum. Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis, in viro fideli. Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem mundi sunt . Si cui forte hactenus videbantur nimium disciplinae vincula laxata, et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi viri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelliget consilium Apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem, dulcedo fructuum compensaret, et viles virgulae balsama pretiosa sudarent. Tu es nata de impari matrimonio: de te et Toxotio meo Paula generata est. Quis hoc crederet, ut Albini Pontificis neptis de repromissione matris nasceretur: ut praesente et gaudente avo, parvulae adhuc lingua balbutiens Christi ALLELUIA resonaret, et virginem Dei in suo gremio senex nutriret? Et bene feliciterque exspectavimus. Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem. Iam candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat. Ego puto etiam ipsum iuvenem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere. Despuat licet, et irrideat epistulam meam, et me vel stultum, vel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat antequam crederet. Fiunt, non nascuntur Christiani. Auratum squalet Capitolium. Fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt. Movetur urbs sedibus suis, et inundans populus ante delubra semiruta, currit ad Martyrum tumulos. Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltem verecundia. 2  Hoc Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem, et eadem fide qua meruisti filiam, et patrem recipias, totaque domus beatitudine perfruaris, sciens illud a Domino repromissum: Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt. Numquam est sera conversio. Latro de cruce transiit ad paradisum: Nabuchodonosor rex Babylonis, post efferationem corporis et cordis, et balluarum in eremo convictum, mentem recepit humanam. Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur ante paucos annos propinquus vester Graccus, nobilitatem patritiam nomine sonans, cum Praefecturam gereret. Urbanam, nonne specum Mithrae, et omnia portentosa simulacra, quibus Corax, Nymphus, Miles, Leo, Perses, Helios, Dromo, Pater initiantur, subvertit, fregit, excussit: et his quasi obsidibus ante praemissis, impetravit baptismum Christi. Solitudinem patitur et in Urbe gentilitas. Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt. Vexilla militum, crucis insignia sunt. Regum purpuras et ardentes diadematum gemmas, patibuli salutaris pictura condecorat. Iam Aegyptius Serapis factus est Christianus. Marnas Gazae luget inclusus, et eversionem templi iugiter pertimescit. De India, Perside, Aethiopia, monachorum quotidie turbas suscipimus. Deposuit pharetras Armenius, Hunni discunt Psalterium, Scythiae frigora fervent calore fidei: Getarum rutilus et flavus exercitus, Ecclesiarum circumfert tentoria; et ideo forsitan contra nos aequa pugnant acie, quia pari religione confidunt. 3  Pene lapsus sum ad aliam materiam, et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus. Propositum enim mihi erat, sanctae Marcellae, et tuis precibus invitato ad matrem, id est, ad te sermonem dirigere, et docere quomodo instituere Paulam nostram debeas, quae prius Christo consecrata est, quam genita: quam ante vovisti, quam utero concepisti. Vidimus aliquid temporibus nostris de Prophetalibus libris: Anna sterilitatem alvi, foecunditate mutavit. Tu luctuosam foecunditatem, vitalibus liberis commutasti. Fidens loquor, accepturam te filios, quae primum foetum Domino reddidisti. Ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege. Sic natus est Samuel, sic ortus Samson est, sic Ioannes Baptista ad introitum Mariae exultavit, et lusit. Audiebat enim verba Domini per os Virginis, pertonantis: et de utero matris in occursum ei gestiebat erumpere. Igitur quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel nutritur in Templo, Ioannes in solitudine praeparatur. Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit; adhuc parvulus cum Domino sermocinatur. Hic fugit urbes, zona pellicea cingitur, locustis alitur ac melle sylvestri: et in typum poenitentiae praedicandae, tortuosissimi animalis vestitur exuviis. 4  Sic erudienda est anima, quae futura est templum Dei. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia verba non intelligat, cantica mundi ignoret: adhuc tenera lingua, Psalmis dulcibus imbuatur. Procul sit aetas lasciva puerorum: ipsae puellae et pedissequae a saecularibus consortiis arceantur, ne quod male didicerint, peius doceant. Fiant ei litterae vel buxeae, vel eburneae, et suis nominibus appellentur. Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit. Et non solum ordinem teneat litterarum, et memoria nominum in canticum transeat; sed ipse inter se crebro ordo turbetur, et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sono tantum, sed et visu noverit: Cum vero ceperit trementi manu stylum in cera ducere, vel alterius superposita manu teneri regantur articuli, vel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia, et foras non queant evagari. Syllabas iungat ad praemium: et quibus illa aetas delectari potest, munusculis invitetur. Habeat et in discendo socias, quibus invideat: quarum laudibus mordeatur. Non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium, ut et vicisse gaudeat, et victa doleat. Cavendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum praecepta in infantia, ultra rudes annos transeat. Ipsa nomina, per quae consuescit paulatim verba contexere, non sint fortuita, sed certa, et coacervata de industria, Prophetarum videlicet atque Apostolorum, et omnis ab Adam Patriarcharum series, de Matthaeo Lucaque descendat, ut dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur. Magister probae aetatis et vitae, eruditionisque est eligendus, nec puto erubescet vir doctus id facere in propinqua, vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse librariorum utilitate initia traderet litterarum. Non sunt contenenda quasi parva, sine quibus magna constare non possunt. Ipse elementorum sonus, et prima institutio praeceptorum, aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur. Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum, dimidiata dicere verba filia consuescat, et in auro atque purpura ludere: quorum alterum linguae, alterum moribus officit: ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est. Graccorum eloquentiae multum ab infantia sermo matris contulisse scribitur. Hortensii oratio in paterno sinu coaluit. Difficulter eraditur, quod rudes animi praebiberunt. Lanarum conchylia quis in pristinum colorem revocet? Rudis testa diu et saporem retinet et odorem, quo primum imbuta est. Graeca narrat historia, Alexandrum potentissimum regem, orbisque domitorem, et in moribus, et in incessu, Leonidis paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus adhuc parvulus fuerat infectus. PROCLIVIS est enim malorum aemulatio, et quorum virtutes assequi nequeas, cito imitaris vitia. Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula: habeat modestam gerulam, nutricium gravem. Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, collo dependeat, nolenti ALLELUIA decantet. Rapiat eam avia, patrem risibus cognoscat, sit omnibus amabilis; et universa propinquitas rosam ex se natam gaudeat. Discat statim quam habeat et alteram aviam, quam amitam: cui imperatori, cui exercitui tyruncula nutriatur. Illas desideret, ad illas tibi minitetur abscessum. 5  Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit. Cave ne aures eius perfores, ne cerussa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, nec collum auro et margaritis premas, nec caput gemmis oneres, nec capillum irrufes, et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. Habeat alias margaritas, quibus postea venditis, emptura est pretiosissimum margaritum. Praetextata nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochii virginis fuit, habitum eius, cultumque mutavit, et neglectum crinem mundano more texuit, vincere cupieos et virginis propositum, et matris desiderium. Et ecce sibi eadem nocte cernit in somnis venisse Angelum terribili facie minitantem poenas, et haec verba frangentem: Tu ne ausa es viri imperium praeferre Christo? Tu caput virginis Dei, tuis sacrilegis attrectare manibus, quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata quid feceris, et finito mense quinto, ad inferna ducaris. Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis, et filiis. Omnia per ordinem expleta sunt, et seram miserae poenitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus violatores templi sui: sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium; sed ut moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod Deo spopondisti. 6  Heli Sacerdos offendit Deum ob vitia liberorum . Episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos, et non subditos. At e contrario de muliere scribitur, quod salva fiet per filiorum generationem, si permanserint in fide, et caritate, et sanctificatione, cum pudicitia. Si perfecta aetas et sui iuris imputatur parentibus, quanto magis lactens et fragilis, quae iuxta sententiam Domini, ignorat dexteram et sinistram, id est, boni et mali differentiam? Si sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera; cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae; ne bibat de aureo calice Babylonis; ne egrediatur cum Dina, et velit videre filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas? Venena non dantur, nisi melle circumlita, et vitia non decipiunt, nisi sub specie umbraque virtutum. Et quomodo, inquies, peccata patrum filiis non redduntur, nec filiorum parentibus; sed anima, quae peccaverit, ipsa morietur? Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in Evangelio scriptum est: Aetatem habet, loquatur pro se. Qui autem parvulus est, et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat, et Pythagorae littera eum perducat ad bivium, tam bona eius quam mala parentibus imputantur. Nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati, et non etiam scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium, maiorum lucrum est. Offere necne filiam, potestatis tuae fuit (quanquam alia sit tua conditio, quae) prius eam vovisti, quam conciperes) ut autem oblatam non negligas, ad periculum tuum pertinet. Qui claudam et mutilam, et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est, quanto magis qui partem corporis sui, et illibatae animae puritatem regis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur? 7  Postquam grandiuscula esse coeperit, et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate, et gratia apud Deum et homines, pergat ad templum veri Patris cum parentibus suis; sed cum illis non egrediatur e templo. Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum, et nusquam alibi reperiant, nisi in adyto Scripturarum, Prophetas et Apostolos de spiritualibus nuptiis sciscitantem. Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo reperit, et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit. Aemuletur eam, de qua dicitur: Omnis gloria eius filiae regis ab intus. Loquatur et ipsa dilecto, caritatis iaculo vulnerata: Introduxit me rex in cubiculum suum. Nunquam exeat foras, ne inveniant eam qui circumeunt civitatem; ne percutiant et vulnerent, et auferant theristrum pudicitiae, et nudam in sanguine derelinquant: quin potius cum aliquis ostium eius pulsaverit, dicat: Ego murus, et ubera mea turris. Lavi pedes meos, non possum inquinare eos. 8  Non vescatur in publico, id est, in parentum convivio, ne videat cibos quos desideret. Et licet quidam putent maioris esse virtutis, praesentem contemnere voluptatem: tamen ego arbitror securioris continentiae esse, nescire quod quaeras. Legi quondam in scholis puer: Aegre reprehendas, quod sinis consuescere. Dicat iam nunc et vinum non bibere, in quo est luxuria. Ante annos robustae aetatis, periculosa est teneris, et gravis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postulaverit, et balneas adeat, et vino utatur modico propter stomachum, et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant. Et hoc dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam. Alioqui quod Iudaica superstitio ex parte facit in reiectione quorumdam animalium atque escarum, quod et Indorum Brachmani, et Aegyptiorum Gymnosophistae in polentae et orizae, et pomorum solo observant cibo, cur virgo Christi non faciat in toto? Si tanti vitrum, quare non maioris sit pretii margaritum? Quae nata est ex promissione, sic vivat, ut illi vixerunt, qui de repromissione generati sunt. Aequa gratia aequum habeat et laborem. Surda sit ad organa. Tibia, lyra, cithara, cur facta sint, nesciat. 9  Reddat tibi pensum quotidie de Scripturarum floribus carptum. Discat Graecorum versuum numerum. Sequatur statim Latina eruditio: quae si non ab initio os tenerum composuerit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur, et externis vitiis sermo patrius sordidatur. Te habeat magistram, te rudis imitetur infantia. Nihil in te, et patre suo videat, quod si fecerit, peccet. Mementote vos parentes virginis, et magis eam exemplis doceri posse, quam voce. Cito flores pereunt, cito violas et lilium et crocum pestilens aura corrumpit. Nunquam absque te procedat in publicum. Basilicas Martyrum et Ecclesias sine matre non adeat. Nullus ei iuvenis, nullus cincinnatus arrideat Vigiliarum dies et solemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, ut ne transverso quidem ungue a matre discedat. Nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret. Quidquid uni loquitur, hoc omnes sciant. Placeat ei comes, non compta atque formasa, quae liquido gutture carmen dulce moduletur; sed gravis, pallens, sordidata. subtristis. Praeponatur ei probae fidei, et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat, et assuescat exemplo ad orationes et Psalmos nocte consurgere; mane hymnos canere, Tertia, Sexta, Nona hora stare in acie quasi bellatricem Christi, accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum. Sic dies transeat, sic nox inveniat laborantem. Orationi lectio, lectioni succedat oratio. Breve videbitur tempus, quod tantis operum varietatibus occupatur. 10  Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calathum, rotare fusum, stamina pollice ducere. Spernat bombycum telas, Serum vellera, et aurum in filia lentescens. Talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus vestita corpora nudentur. Cibus eius olusculum sit et simila, raroque pisciculi. Et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco locutus sum plenius, sic comedat, ut semper esuriat: ut statim post cibum possit legere et psallere. Displicent mihi, in teneris maxime aetatibus, longa et immoderata ieiunia, in quibus iunguntur hebdomades, et oleum in cibo, ac poma vetantur. Experimento didici, asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quaerere. Faciant hoc cultores Isidis et Cybeles, qui gulosa abstinentia Phasides aves, ac fumantes turtures vorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. Hoc in perpetuum ieiunium praeceptum sit, ut longo itineri vires perpetes superent: ne in prima mentione currentes, corruamus in mediis. Caeterum, ut ante scripsi, in Quadragesima continentiae vela pandenda sunt, et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus. Quamquam alia sit conditio saecularium, alia Virginum ac Monachorum. Saecularis homo in Quadragesima ventris ingluviem decoquit, et in cochlearum morem succo victitans suo, futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat. Virgo et Monachus sic in Quadragesima suos dimittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum. Finitus labor maior, infinitus moderatior est. Ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus. 11  Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te, nec possit vivere, et cum sola fuerit, pertimescat. Non habeat colloquia saecularium, non malarum virginum contubernia. Non intersit nuptiis servulorum, nec familiae perstrepentis Insibus misceatur. Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, nec cum maritatis feminis: quia alii non deponunt. animos virorum, aliae tumentibus uteris, praeferunt. foeditatem. Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae seipsam debet erubescere, et nudam videre non posse. Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum, et in servitutem redigit; si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore; si appetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem: cur e contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat? 12  Pro gemmis et serico divinos Codices amet, in quibus non auri et pellis Babylonicae vermiculata pictura; sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio. Discat primo Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. In Ecclesiaste consuescat, quae mundi sunt, calcare. In Iob virtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat, nunquam ea positura de manibus. Apostolorum Acta, et Epistulas tota cordis imbibat voluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletaverit, mandet memoriae Prophetas, Heptateuchum, et Regum, et Paralipomenom libros, Esdrae quoque et Esther volumina. Ad ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum; ne si in exordio legerit, sub carnalibus verbis, spiritualium nuptiarum epithalamium non intelligens, vulneretur. Caveat omnia apocrypha. Et si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotentur: multaque his admixta vitiosa, ET GRANDIS esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat. Athanasii Epistulas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede. Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet. Caeteros sic legat, ut magis iudicet quam sequatur. 13  Respondebis: Quomodo haec omnia mulier saecularis, in tanta frequentia hominum, Romae custodire potero? Noli ergo subire onus, quod ferre non potes: sed postquam ablactaveris eam cum Isaac, et vestieris cum Samuele; mitte aviae et amitae. Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis impone. Nutriatur in Monasterio, sit inter Virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat Angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet. Et, ut caetera taceam, certe te liberet servandi difficultate, et custodiae periculo. MELIUS TIBI est desiderare absentem, quam pavere ad singula: quid loquatur, cum quo loquatur, cui annuat, quem libenter aspiciat. Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est. Trade comitem sanctitatis, futuram haeredem. Illam videat, illam amet, illam primis miretur ab annis, cuius et sermo, et incessus, et habitus, doctrina virtutum est. Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia; quae longo usu didicit nutrire, servare, docere virgines: in cuius corona centenarii quotidie numeri castitas texitur. Felix virgo, felix Paula Toxotii, QUAE PER AVIAE amitaeque virtutes nobilior est sanctitate, quam genere. O si tibi contingeret videre socrum et cognatam tuam, et in parvis corpusculis ingentes animos intueri: pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam, et primam Dei sententiam, secunda Evangelii lege mutares. Nae tu parvipenderes aliorum desideria liberorum; sed teipsam magis offerres Deo. Sed quia tempus est amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus: et uxor non habet potestatem corporis sui : et unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat in Domino: et qui sub iugo est, ita debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in sobole, quod in te interim distulisti. Anna filium quem Deo voverat, postquam obtulit in Tabernaculo, nunquam recepit: indecens arbitrata, ut futurus Propheta in eius domo cresceret; quae adhuc alios filios habere cupiebat. Denique postquam concepit et peperit, non est ausa ad Templum accedere, et vacua apparere coram Domino, nisi prius redderet quod debebat: talique immolato sacrificio, reversa domum, quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo pepererat. Miraris felicitatem sanctae mulieris? imitare fidem. Ipse, si Paulam miseris, et magistrum me et nutricium spondeo. Gestabo humeris, balbutientia senex verba formabo, multo gloriosior mundi Philosopho: qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno; sed ancillam et sponsam Christi erudiam, regnis coelestibus offerendam.

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 106. AD SUNNIAM ET FRETELAM. <<<     >>> 108. AD EUSTOCHIUM VIRGINEM.
monumenta.ch > Hieronymus > 107